William Cowper poems

William Cowper(26 November 1731 - 25 April 1800 / Hertfordshire)
Page 1Go

Idem Latine Redditum

- by William Cowper 455

Heu inimicitias quoties parit ?mula forma,
Quam raro pulchrae, pulchra placere potest!
Sed fines ultrà solitos discordia tendit,
Cum flores ipsos bilis et ira movent.

Hortus ubi dulces pr?bet tacitosque recess?s,

Se rapit in partes gens animosa duas,
Hic sibi regales Amaryllis candida cult?s,

Illic purpureo vindicat ore Rosa.

Ira Rosam et meritis qu?sita superbia tangunt,
Multaque ferventi vix cohibenda sin?,

Dum sibi fautorum ciet undique nomina vat?m,

Iusque suum, multo carmine fulta, probat.

Altior emicat illa, et celso vertice nutat,
Ceu flores inter non habitura parem,
Fastiditque alios, et nata videtur in us?s,

Imperii, sceptrum, Flora quod ipsa gerat.

Nec Dea non sensit civilis murmura rix?,

Cui cur? est pictas pandere ruris opes.
Deliciasque suas nunquam non prompta tueri,
Dum licet et locus est, ut tueatur, adest.

Et tibi forma datur procerior omnibus, inquit,
Et tibi, principibus qui solet esse, color,
Et donec vincat qu?dam formosior ambas,
Et tibi regin? nomen, et esto tibi.

His ubi sedatus furor est, petit utraque nympham
Qualem inter Veneres Anglia sola parit;
Hanc penes imperium est, nihil optant amplius, hujus
Regnant in nitidis, et sine lite, genis.

Epitaphium Alterum

- by William Cowper 450

Hic etiam jacet,
Qui totum novennium vixit,
Puss.
Siste paulisper,
Qui pr?teriturus es,
Et tecum sic reputa--
Hunc neque canis venaticus,
Nec plumbum missile,
Nec laqueus,
Nec imbres nimii,
Confecêre:
Tamen mortuus est--
Et moriar ego.

Page description:

Poems by William Cowper, William Cowper's poems collection. William Cowper is a classical and famous poet (26 November 1731 - 25 April 1800 / Hertfordshire). Share all poems of William Cowper.

© Poems are the property of their respective owners, reproduced here for educational and informational purposes, and is provided at no charge.